Genesis 8; Genesis 9; Genesis 10; Genesis 11

Viewing Multiple Passages

Genesis 8

1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo
3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae
5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum
13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
15 locutus est autem Deus ad Noe dicens
16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 9

1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 10

1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
17 Eveum et Araceum Sineum
18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
27 et Aduram et Uzal Decla
28 et Ebal et Abimahel Saba
29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 11

1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo
3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras
5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam
6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui
8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem
9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum
10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium
11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias
12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale
13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias
14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber
15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias
16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg
17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias
18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias
20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias
22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor
23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias
24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias
26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran
27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth
28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum
29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae
30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi
32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran
The Latin Vulgate is in the public domain.