Isaiah 41; Isaiah 42; 1 Thessalonians 1

Viewing Multiple Passages

Isaiah 41

1 taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus
2 quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius
3 persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit
4 quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum
5 viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt
6 unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare
7 confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur
8 et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei
9 in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te
10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei
11 ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi
12 quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te
13 quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te
14 noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel
15 ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones
16 ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis
17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos
18 aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum
19 dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul
20 ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud
21 prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob
22 accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis
23 adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul
24 ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos
25 suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum
26 quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros
27 primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo
28 et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum
29 ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Isaiah 42

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet
2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius
3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium
4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt
5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam
6 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium
7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris
8 ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus
9 quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam
10 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum
11 sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt
12 ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt
13 Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur
14 tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul
15 desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam
16 et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos
17 conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri
18 surdi audite et caeci intuemini ad videndum
19 quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini
20 qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies
21 et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret
22 ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde
23 quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura
24 quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius
25 et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Thessalonians 1

1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax
2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione
3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum
4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram
5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos
6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti
7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia
8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui
9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero
10 et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura
The Latin Vulgate is in the public domain.