Nehemiah 1; Nehemiah 2; Nehemiah 3

Viewing Multiple Passages

Nehemiah 1

1 verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro
2 et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem
3 et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni
4 cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli
5 et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua
6 fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus
7 vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo
8 memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos
9 et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi
10 et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida
11 obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Nehemiah 2

1 factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem eius
2 dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis
3 et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius conbustae sunt igni
4 et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli
5 et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei et aedificabo eam
6 dixitque mihi rex et regina quae sedebat iuxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus
7 et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudaeam
8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum
9 et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites
10 et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israhel
11 et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus
12 et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam
13 et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni
14 et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret
15 et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii
16 magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram
17 et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium
18 et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono
19 audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis
20 et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem
The Latin Vulgate is in the public domain.

Nehemiah 3

1 et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel
2 et iuxta eum aedificaverunt viri Hiericho et iuxta eum aedificavit Zecchur filius Amri
3 portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae filii Accus
4 et iuxta eos aedificavit Mosollam filius Barachiae filii Mesezebel et iuxta eos aedificavit Sadoc filius Baana
5 et iuxta eos aedificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua in opere Domini sui
6 et portam Veterem aedificaverunt Ioiada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes
7 et iuxta eos aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen
8 et iuxta eum aedificavit Ezihel filius Araia aurifex et iuxta eum aedificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum plateae latioris
9 et iuxta eum aedificavit Rafaia filius Ahur princeps vici Hierusalem
10 et iuxta eos aedificavit Ieiada filius Aromath contra domum suam et iuxta eum aedificavit Attus filius Asebeniae
11 mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub filius Phaethmoab et turrem Furnorum
12 iuxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae partis vici Hierusalem ipse et filiae eius
13 et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii
14 et portam Sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethaccharem ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes
15 et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David
16 post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium
17 post eum aedificaverunt Levitae Reum filius Benni post eum aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo
18 post eum aedificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiae partis Ceila
19 et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue princeps Maspha mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli
20 post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni
21 post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib
22 et post eum aedificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis
23 post eum aedificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam
24 post eum aedificavit Bennui filius Enadda mensuram secundam a domo Azariae usque ad flexuram et usque ad angulum
25 Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros
26 Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam Aquarum ad orientem et turrem quae prominebat
27 post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et eminenti usque ad murum templi
28 sursum autem a porta Equorum aedificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam
29 post eos aedificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum aedificavit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis
30 post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae contra gazofilacium suum post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Iudicialem et usque ad cenaculum Anguli
31 et inter cenaculum Anguli in porta Gregis aedificaverunt artifices et negotiatores
The Latin Vulgate is in the public domain.