Numbers 28; Numbers 29; Numbers 30

Viewing Multiple Passages

Numbers 28

1 dixit quoque Dominus ad Mosen
2 praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua
3 haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam
5 decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
8 alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
9 die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba
10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos
12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes
13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit
17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis
18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos
22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis
24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque
30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius
31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Numbers 29

1 mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
2 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
3 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
4 unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
5 et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
6 praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
7 decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
8 offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
9 et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
10 decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni
11 et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
12 quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
13 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
14 et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
15 et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
16 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
17 in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
18 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
19 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
20 die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
21 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
22 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
23 die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
24 sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
25 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
26 die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
27 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
28 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29 die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
30 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
31 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
32 die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
33 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
34 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
35 die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
37 sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
38 et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
39 haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Numbers 30

1 narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat
2 et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus
3 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit
4 mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit
5 quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit
6 sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater
7 si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento
8 quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat
9 sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus
10 vidua et repudiata quicquid voverint reddent
11 uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento
12 si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat
13 sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit
14 si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat
15 quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit
16 sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius
17 istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo
The Latin Vulgate is in the public domain.