Psalms 73; Psalms 77; Psalms 78

Viewing Multiple Passages

Psalms 73

1 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam;
7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
15 tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham;
16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 77

1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel
22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata
28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est
36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius
38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso
41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos
50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit
51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis
67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula
70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum
71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 78

1 psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
2 posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3 effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt
5 usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt
7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
8 ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
9 adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
10 ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11 introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine
13 nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam
The Latin Vulgate is in the public domain.