Psalms 95; Psalms 97; Psalms 98; Psalms 99

Viewing Multiple Passages

Psalms 95

1 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 97

1 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
3 recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
4 iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
5 psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini
7 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
8 flumina plaudent manu simul montes exultabunt
9 a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 98

1 psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra
2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3 confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est
4 et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est
6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos
7 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis
8 Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum
9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 99

1 psalmus in confessione
2 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione
3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius
4 introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius
5 quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius
The Latin Vulgate is in the public domain.