Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

1 Chronicles 15; 1 Chronicles 16; 1 Chronicles 17 (The Latin Vulgate)

1 fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum 2 tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum 3 congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei 4 necnon et filios Aaron et Levitas 5 de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti 6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti 7 de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta 8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti 9 de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta 10 de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim 11 vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab 12 et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est 13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus 14 sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel 15 et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus 16 dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae 17 constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae 18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores 19 porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes 20 Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant 21 porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion 22 Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens 23 et Barachias et Helcana ianitores arcae 24 porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae 25 igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia 26 cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes 27 porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo 28 universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes 29 cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo 1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo 2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini 3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam 4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel 5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret 6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini 7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius 8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius 9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius 10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum 11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper 12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius 13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius 14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes 16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac 17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum 18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius 20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges 22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius 24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius 25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos 26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit 27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius 28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium 29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto 30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem 31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit 32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt 33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram 34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis 36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino 37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas 38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores 39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon 40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli 41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios 43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae 1 cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est 2 et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est 3 igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens 4 vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum 5 neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio 6 manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam 7 nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel 8 et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra 9 et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio 10 ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus 11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius 12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum 13 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit 14 et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum 15 iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David 16 cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia 17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus 18 quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum 19 Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia 20 Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris 21 quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat 22 et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius 23 nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es 24 permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo 25 tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te 26 nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia 27 et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use