1 Chronicles 23; 1 Chronicles 24; 1 Chronicles 25 (The Latin Vulgate)

1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel 2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas 3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum 4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex mili 5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum 6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari 7 Gersom Leedan et Semei 8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres 9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan 10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor 11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt 12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor 13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum 14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Lev 15 filii Mosi Gersom et Eliezer 16 filii Gersom Subuhel primus 17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis 18 filii Isaar Salumith primus 19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartu 20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus 21 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Ci 22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum 23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres 24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra 25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum 26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum 27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra 28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini 29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram 30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam 31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino 32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini 1 porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 2 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar 3 et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium 4 inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo 5 porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar 6 descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar 7 exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae 8 tertia Arim quarta Seorim 9 quinta Melchia sexta Maiman 10 septima Accos octava Abia 11 nona Hiesu decima Sechenia 12 undecima Eliasib duodecima Iacim 13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal 14 quintadecima Belga sextadecima Emmer 15 septimadecima Ezir octavadecima Hapses 16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel 17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul 18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau 19 hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel 20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia 21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias 22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath 23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir 25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias 26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno 27 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri 28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos 29 filius vero Cis Ierahemel 30 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum 31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat 1 igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes 2 de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem 3 porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum 4 Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth 5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres 6 universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman 7 fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo 8 miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus 9 egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim 10 tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim 11 quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim 12 quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim 13 sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim 14 septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim 15 octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim 16 nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim 17 decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim 18 undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim 19 duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim 20 tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim 21 quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim 22 quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim 23 sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim 24 septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim 25 octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim 26 nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim 27 vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim 28 vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim 29 vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim 30 vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim 31 vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim
Link Options
More Options
[X]