Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

1 Chronicles 9; 1 Chronicles 10; 1 Chronicles 11 (The Latin Vulgate)

1 universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum 2 qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei 3 commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse 4 Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda 5 et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius 6 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta 7 porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana 8 et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae 9 et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum 10 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin 11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei 12 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer 13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei 14 de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari 15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph 16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi 17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps 18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum 20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino 21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii 22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua 23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis 24 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum 25 fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus 26 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini 27 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores 28 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur 29 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus 30 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant 31 et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur 32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent 33 hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent 34 capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem 35 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha 36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab 37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth 38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 40 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara 42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa 43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel 44 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel 1 Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe 2 cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul 3 et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis 4 et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum 5 quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est 6 interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit 7 quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis 8 die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe 9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis 10 arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon 11 hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul 12 consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus 13 mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit 14 nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai 1 congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua 2 heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum 3 venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel 4 abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae 5 dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David 6 dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps 7 habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David 8 aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit 9 proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo 10 hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel 11 et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice 12 et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes 13 iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum 14 hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo 15 descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim 16 porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem 17 desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta 18 tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino 19 dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi 20 Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus 21 inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat 22 Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis 23 et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua 24 haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus 25 inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam 26 porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem 27 Semmoth Arorites Helles Phallonites 28 Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites 29 Sobbochai Asothites Ilai Ahoites 30 Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites 31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites 32 Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites 33 filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites 34 Ahiam filius Sachar Ararites 35 Eliphal filius Ur 36 Apher Mechurathites Ahia Phellonites 37 Asrai Carmelites Noorai filius Azbi 38 Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai 39 Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae 40 Iras Iethreus Gareb Iethreus 41 Urias Ettheus Zabad filius Ooli 42 Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta 43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites 44 Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites 45 Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites 46 Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use