Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

1 Corinthians 9; 1 Corinthians 10; 1 Corinthians 11 (The Latin Vulgate)

1 non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino 2 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino 3 mea defensio apud eos qui me interrogant haec est 4 numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi 5 numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas 6 aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi 7 quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat 8 numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit 9 scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo 10 an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi 11 si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus 12 si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi 13 nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur 14 ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere 15 ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet 16 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero 17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est 18 quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio 19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 20 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer 21 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 22 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos 23 omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar 24 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis 25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam 26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans 27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar 1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt 2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari 3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt 4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto 6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt 7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia 9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt 10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore 11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt 12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat 13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere 14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura 15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico 16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est 17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur 18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris 19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid 20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum 21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum 22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt 23 omnia licent sed non omnia aedificant 24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius 25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam 26 Domini est terra et plenitudo eius 27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam 28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam 29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia 30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago 31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite 32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant 1 imitatores mei estote sicut et ego Christi 2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis 3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus 4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum 5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum 7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro 9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum 10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo 13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum 14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei 17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis 18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis 20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo 23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat 27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus 30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur 33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate 34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use