Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

1 Peter 5:1-10 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator 2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo 4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam 5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis 7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis 8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri 10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use