Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

1 Timothy 6:6-16 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia 7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus 8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus 9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis 11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem 12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus 13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem 14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium 16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use