1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
4 desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
6 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis