Acts 14; Acts 15; Acts 16 (The Latin Vulgate)

1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo 2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres 3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum 4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis 5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos 6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant 7 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat 8 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret 9 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat 10 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos 11 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi 12 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare 13 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes 14 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas 16 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra 17 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent 18 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse 19 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben 20 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam 21 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei 22 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt 23 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam 24 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam 25 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt 26 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei 27 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis 1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri 2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione 3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus 4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis 5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi 6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc 7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere 8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis 9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum 10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus 11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi 12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos 13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me 14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo 15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est 16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud 17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec 18 notum a saeculo est Domino opus suum 19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine 21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur 22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus 23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem 24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo 26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi 27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem 28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario 29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete 30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam 31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione 32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt 33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos 34 [] 35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini 36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant 37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus 38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum 39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum 40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus 41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias 1 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili 2 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres 3 hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset 4 cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis 5 et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie 6 transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia 7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu 8 cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem 9 et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos 10 ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis 11 navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim 12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes 13 die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant 14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo 15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos 16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando 17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis 18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora 19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes 20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei 21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani 22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi 23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos 24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno 25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant 26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt 27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos 28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus 29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae 30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam 31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua 32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius 33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo 34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo 35 et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos 36 nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace 37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant 38 et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent 39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem 40 exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt
Link Options
More Options
[X]