Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Acts 22:8-18 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris 9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum 10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere 11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum 12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis 13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum 14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti 16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius 17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis 18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use