Amos 9:10

10 in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt non adpropinquabit et non veniet super nos malum

Amos 9:10 In-Context

8 ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram illud a facie terrae verumtamen conterens non conteram domum Iacob dicit Dominus
9 ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram
10 in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt non adpropinquabit et non veniet super nos malum
11 in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis
12 ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens haec
The Latin Vulgate is in the public domain.