Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Exodus 25; Exodus 26; Exodus 27 (The Latin Vulgate)

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas 3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes 4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim 6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris 7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale 8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum 9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud 10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem 11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum 12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero 13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro 14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis 15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis 16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi 17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo 18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi 19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero 20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi 22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel 23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem 24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum 25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam 26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes 27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari 28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam 29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo 30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper 31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia 32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero 33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili 34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno 36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo 37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso 38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo 39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi 40 inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est 1 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies 2 longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria 3 quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt 4 ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari 5 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari 6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat 7 facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi 8 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium 9 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices 10 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur 11 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat 12 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi 13 et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens 14 facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus 15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim 16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem 17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur 18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum 19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur 20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt 21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur 22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas 23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi 24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur 25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis 26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi 27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum 29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis 30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est 31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum 32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas 33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur 34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum 35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis 36 facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii 37 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae 1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine 2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere 3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis 4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei 5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium 6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis 7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum 8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est 9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea 11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea 12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem 13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem 16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem 17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis 18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas 19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies 20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper 21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel
Link Options
More Options
[X]