Exodus 26:17-27 VUL

17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum
19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt
21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur
22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam