Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Jeremiah 5:12-22 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
12 negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus 13 prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis 14 haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos 15 ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur 16 faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes 17 et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio 18 verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem 19 quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra 20 adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes 21 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis 22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use