Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Job 6:2-12 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera 3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena 4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me 5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit 6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem 7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt 8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus 9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me 10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti 11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam 12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
Link Options
More Options
[X]