Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

John 16:17-27 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem 18 dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur 19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me 20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium 21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum 22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis 23 et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis 24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum 25 haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis 26 illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis 27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use