Joshua 18:19-28 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
19 et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam 20 qui est terminus illius ab oriente haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas 21 fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis 22 Betharaba et Semaraim et Bethel 23 Avim et Affara et Ofra 24 villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villae earum 25 Gabaon et Rama et Beroth 26 et Mesfe Cafera et Ammosa 27 et Recem Iarafel et Tharala 28 et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas
Link Options
More Options
[X]