Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Mark 1; Mark 2; Mark 3 (The Latin Vulgate)

1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei 2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam 3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum 5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua 6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat 7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius 8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto 9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne 10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso 11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui 12 et statim Spiritus expellit eum in desertum 13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi 14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei 15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio 16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores 17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum 19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia 20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum 21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos 22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae 23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit 24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei 25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine 26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo 27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei 28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae 29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne 30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa 31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis 32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam 34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum 35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat 36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant 37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te 38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni 39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens 40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare 41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare 42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est 43 et comminatus ei statim eiecit illum 44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis 45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique 1 et iterum intravit Capharnaum post dies 2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum 3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur 4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat 5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata 6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis 7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus 8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris 9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula 10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico 11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam 12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus 13 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos 14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum 15 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum 16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester 17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores 18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant 19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare 20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die 21 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit 22 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet 23 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas 24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet 25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant 26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant 27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati 1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam 2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum 3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium 4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant 5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi 6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent 7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum 8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum 9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum 10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas 11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes 12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum 13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum 14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare 15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia 16 et inposuit Simoni nomen Petrus 17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui 18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum 19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum 20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare 21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est 22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia 23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere 24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud 25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare 26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet 27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet 28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti 30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet 31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum 32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te 33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei 34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei 35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est
Link Options
More Options
[X]