14
et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
15
nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
16
si quis habet aures audiendi audiat
17
et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
18
et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
19
quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
20
dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
21
ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
22
furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
23
omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
24
et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
25
mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
26
erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
27
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
28
at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
29
et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
30
et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
31
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
32
et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
33
et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
34
et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
35
et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
36
et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
37
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui