Matthew 4:1-11 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo 2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit 3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant 4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei 5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum 8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me 10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
Link Options
More Options
[X]