Matthew 28:1-7 VUL

1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis