Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Genesis 10; Genesis 11; Genesis 12; Matthew 4 (The Latin Vulgate)

1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium 2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras 3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis 6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan 7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan 8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra 9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino 10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar 11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale 12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna 13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim 14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum 16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum 17 Eveum et Araceum Sineum 18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum 19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa 20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis 21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore 22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram 23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes 24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber 25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan 26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare 27 et Aduram et Uzal Decla 28 et Ebal et Abimahel Saba 29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem 31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis 32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium 1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem 2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo 3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento 4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras 5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam 6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant 7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui 8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem 9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum 10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium 11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias 12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale 13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias 14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber 15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias 16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg 17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias 18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu 19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias 20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug 21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias 22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor 23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias 24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare 25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias 26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran 27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth 28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum 29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae 30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos 31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi 32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran 1 dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi 2 faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus 3 benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae 4 egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran 5 tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam 6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra 7 apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei 8 et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius 9 perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem 10 facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra 11 cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier 12 et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt 13 dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui 14 cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis 15 et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis 16 Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli 17 flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram 18 vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset 19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade 20 praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat 1 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo 2 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit 3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant 4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei 5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi 6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum 8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum 9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me 10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 11 tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei 12 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam 13 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim 14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam 15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium 16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis 17 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum 18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores 19 et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum 21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos 22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum 23 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo 24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos 25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen
Link Options
More Options
[X]