Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Psalm 126; Psalm 127; Psalm 128; 1 Corinthians 10:19-33 (The Latin Vulgate)

1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit 2 vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum 3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4 sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum 5 beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta 1 canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius 2 labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit 3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae 4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum 5 benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae 6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel 1 canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel 2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi 3 supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam 4 Dominus iustus concidet cervices peccatorum 5 confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion 6 fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit 7 de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit 8 et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini 19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid 20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum 21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum 22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt 23 omnia licent sed non omnia aedificant 24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius 25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam 26 Domini est terra et plenitudo eius 27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam 28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam 29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia 30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago 31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite 32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use