Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Psalm 140; Psalm 141; Psalm 142; 1 Corinthians 14:1-20 (The Latin Vulgate)

1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te 2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis 4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum 5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum 6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt 7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum 8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam 9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem 10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam 1 intellectus David cum esset in spelunca oratio 2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio 4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi 5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam 6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium 7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me 8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi 1 psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia 2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi 4 et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum 5 memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar 6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma 7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum 8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam 9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi 10 doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam 12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum 1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis 2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria 3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes 4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat 5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat 6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina 7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur 8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum 9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes 10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est 11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus 12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis 13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur 14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est 15 quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente 16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit 17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur 18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor 19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua 20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use