11
filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha
12
Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan
13
fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem
14
hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
15
fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis
16
et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
17
omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel
18
filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam
19
dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab
20
praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum
21
ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia
22
vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem