Galatians 4:21-31

21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
25 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
26 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
28 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
The Latin Vulgate is in the public domain.