Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Proverbs 8 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam 2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans 3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens 4 o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum 5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite 6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent 7 veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium 8 iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum 9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam 10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari 12 ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus 13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor 14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo 15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt 16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam 17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me 18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia 19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo 20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii 21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam 22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio 23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret 24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant 25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar 26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae 27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos 28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum 29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae 30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore 31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum 32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas 33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam 34 beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei 35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino 36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem
Link Options
More Options
[X]