Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Proverbs 11:17-27 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit 18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis 19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem 20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant 21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur 22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua 23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor 24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur 26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium 27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use