Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Proverbs 12:17-27 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus 18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est 19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii 20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium 21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo 22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei 23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam 24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet 25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur 26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos 27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use