1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
5 qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius
6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius
10 qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius
11 qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
12 in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius
13 qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius
14 et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius
15 et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius
16 qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius
17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
18 et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius
19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius
24 et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius
25 qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius