1 in Salomonem
2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
16 erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
20 defecerunt laudes David filii Iesse