Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Psalm 88:5-15 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma 6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum 7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei 8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt 9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo 10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas 11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos 12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti 13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt 14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua 15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use