Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Romans 10:14-21 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona 16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro 17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi 18 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 19 sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam 20 Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant 21 ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use