1 Esdras 5 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 post haec autem electi sunt ut ascenderent principes pagorum domus per tribus suas, et uxores illorum et filii et filiae eorum et servi et ancillae ipsorum et pecora illorum. 2 et Darius misit una cum eis equites mille, donec deducerent eos in Hierusalem cum pace et cum musicis et cum tympanis et tibiis. 3 et omnes fratres eorum erant ludentes, et fecit eos ascendere simul cum illis. 4 et haec sunt nomina virorum qui ascenderunt per pagos suos in tribus et in partem principatus ipsorum. 5 sacerdotes filii Finees filii Aaron: Iesus filius Iosedech, Ioachim filius Zorobabel illius Salathihel de domo David ex progenie Phares, tribu autem Iuda, 6 qui locutus est sub Dario rege Persarum sermones mirificos, in secundo anno regni ipsius, mense nisan primo. 7 sunt autem hii qui ex Iudaea ascenderunt de captivitate transmigrationis, quos transmigravit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Babyloniam. et reversus est in Hierusalem 8 et reliquam partem Iudaeae unusquisque in suam civitatem. qui venerunt cum Zorobabel et Iesu Neemia Sareo Reselimeo Emmanio Mardocheo Beelsuro Mepsato Thorolio Roebo Mauna de principibus eorum. 9 et numerus ab gentilibus eorum et praepositi eorum: filii Phares duo milia centum septuaginta duo, 10 filii Ares tria milia quinquaginta septem, 11 filii Femo centum quadraginta duo, in filiis Iesu et Ioab duo milia trecenti duo, 12 filii Demu duo milia quadringenti septuaginta, filii Chorab mille ducenti quinque, filii Baniae sescenti sexaginta octo, 13 filii Bebet quadringenti tres, filii Arcad quadringenti viginti septem, 14 filii Can triginta septem, filii Zoroar duo milia sexaginta sex, filii Adinu quadringenti sexaginta unus, 15 filii Azerectis centum octo, filii Ciaso et Zetas centum septem, filii Azoro quadringenti triginta novem, 16 filii Ebdarbone mille centum triginta duo, filii Ananiae centum triginta, filii Asom 17 filii Marsar trecenti viginti duo, filii Gebbarus nonaginta quinque, filii Sepolemon centum viginti tres, 18 filii ec Nepopas quinquaginta quinque, filii ec Banatus centum quinquaginta octo, filii ec Betamos centum triginta duo, 19 filii ec Cartapatros qui Enocadies et Modiae quadringenti viginti duo, qui ex Gramas et Gabes mille centum viginti unus, 20 qui ex Machaloth centum viginti duo, qui ex Basellon et Ceagge sexaginta quinque, qui ex Bastoro centum viginti duo, 21 qui ex Betonobes quinquaginta quinque, filii Liptis centum quinquaginta quinque, filii Labomu trecenti quinquaginta septem, 22 filii Sioen trecenti septuaginta, filii Saudon et Diomus trecenti septuaginta octo, 23 filii Ericus duo milia centum quadraginta quinque filii Anaas trecenti septuaginta. sacerdotes: 24 filii Ieddus filii Ieu inter filios Eliasib octingenti septuaginta duo, filii Emmerus ducenti quinquaginta duo, 25 filii Fasuru trecenti quinquaginta septem, filii Caree ducenti decem septem. 26 filii Levitae: filii Iesu in Caduhel et Banus et Serebias et Edias septuaginta quattuor. omnis numerus a duodecim annis triginta milia quadringenti sexaginta duo. 27 filii et filiae et uxores, omnis conputatio quadraginta milia ducenti quadraginta duo. 28 filii sacerdotes qui psallebant in templo: filii Asaph centum viginti octo. 29 ostiarii: filii Esmemu, filii Ater, filii Amon, filii Accub, Atopa, filii Tobi, omnes centum triginta novem. 30 sacerdotes servientes in templo: filii Sel, filii Gasipa, filii Tabloth, filii Cariae, filii Suu, filii Hellu, filii Labana, filii Acmata, filii Acub, filii Uta, filii Ceta, filii Aggab, filii Obai, filii Anan, filii Cavua, filii Geddu, 31 filii Au, filii Radiu, filii Desanum, filii Necoba, filii Caseba, filii Gaze, filii Oziu, filii Finoe, filii Atrem, filii Basten, filii Asiana, filii Manei, filii Nafisim, filii Accufu, filii Agifa, filii Ariu, filii Faricin, filii Fasalom, 32 filii Meedda, filii Fusa, filii Chared, filii Barchus, filii Sarea, filii Toesi, filii Nasit, filii Agifa, filii Pedon, 33 Salomon, filii eius: filii Asoffot, filii Farida, filii Celi, filii Dedon, filii Geddahel, filii Sefegi, 34 filii Aggia, filii Facaret, filii Sabatham, filii Saronet, filii Malsic, filii Ame, filii Safiu, filii Addus, filii Suba, filii Aeirra, filii Rabocis, filii Safat, filii Malmon. 35 omnes sacro servientes et pueri Salomonis quadringenti octoginta duo. 36 hii sunt filii qui ascenderunt a Thermeleth et Thelarsas, princeps eorum Carmellan et Chareth. 37 non poterant edicere civitates suas et progenies, quemadmodum sint ex Israhel: filii Dalaru, filii Tubam, filii Necoda mille quinquaginta duo. 38 et ex sacerdotibus qui fungebantur sacerdotio et non sunt inventi: filii Obia, filii Achisos, filii Addiu qui accepit Umin uxorem ex filiabus Fargeleu 39 et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt sacerdotio fungi. 40 et dixit illis Neemias et Atharas, ne participentur sancta, donec exsurgat pontifex indutus in ostensionem et 41 omnis autem Israhel erant a duodecim annorum, exceptis servis et ancillis, quadraginta duo milia trecenti sexaginta. 42 servi horum et ancillae septem milia trecenti triginta septem, cantores et cantatrices ducenti sexaginta quinque, 43 cameli quadringenti triginta quinque, equi septem milia triginta sex, muli ducenti quadraginta quinque, subiugalia quinque milia quingenti viginti quinque. 44 et de praepositis ipsis per pagos, dum venirent in templum Dei quod erat in Hierusalem, vovere suscitare templum in loco suo secundum suam virtutem, 45 et dare in templum thesaurarium operum sacrum, auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum. 46 et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis. 47 instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem. 48 et stantes Iesus filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et huius fratres paraverunt altare, 49 ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt. 50 et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina. 51 et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat, 52 et post haec oblationes instantiae et hostias sabbatorum et neomeniarum et dierum sollemnium omnium sanctificatorum. 53 et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo, et templum Domini nondum erat aedificatum. 54 et dederunt pecuniam lapidariis et fabris, et potum et pabula cum gaudio 55 Sidoniis et Tyriis, ut transveherent illis de Libano trabes cedrinas in Ioppe portum, secundum decretum quod scriptum erat eis a Cyro Persarum rege. 56 et in secundo anno venientes in templum Dei in Hierusalem, mense secundo inchoavit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech et fratres ipsorum et sacerdotes et Levitae et omnes qui advenerant de captivitate in Hierusalem. 57 et fundaverunt templum Dei novilunio secundi mensis secundi anni, cum venissent in Iudaeam et Hierusalem. 58 et statuerunt Levitas a viginti annis super opera Domini. et stetit Iesus et filius eius et fratres... omnes Levitae conspirantes et exsecutores legis et facientes opera in domo Domini. et fabricaverunt aedificantes templum Dei quod fabricabant. 59 et steterunt sacerdotes habentes stolas cum tubis, et Levitae filii Asaph habentes cymbala, 60 conlaudantes Dominum et benedicentes secundum David regem Israhel. 61 et cantabant canticum Domino, quoniam dulcedo eius et honor in saecula super omnem Israhel. 62 et omnis populus tuba cecinerunt et proclamaverunt voce magna, conlaudantes Dominum in suscitatione domus Domini. 63 et venerunt ex sacerdotibus et Levitis et praesidentibus secundum pagos senioribus qui viderant pristinam domum, 64 et ad huius aedificationem cum clamore et planctu magno, et multi cum tubis et gaudio magno, 65 in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe audiretur. 66 et audierunt inimici tribus Iudae et Beniamin et venerunt scire, quae esset vox tubarum. 67 et cognoverunt, quoniam qui erant ex captivitate aedificant templum Domino Deo Israhel. 68 et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum, dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum; 69 similiter enim vobiscum audimus Dominum nostrum, et ipsi incendimus a diebus Asbasareth regis Assyriorum, qui transmigravit nos istinc. 70 et dixit illis Zorobabel et Iesus et principes pagorum Israhel: 71 non est vobis et nobis aedificare domum Domini Dei nostri; nos enim soli aedificabimus Domino Israhel, secundum ea quae praecepit nobis Cyrus rex Persarum. 72 gentes autem terrae incubantes his qui sunt in Iudaea et devastantes opus aedificationis et insidias et populos adducentes, prohibebant eos aedificare, 73 et adgressuras exercentes inpedierunt, ne consummaretur aedificium omni tempore vitae regis Cyri. et protraxerunt structuram per biennium usque ad Darii regnum.
Link Options
More Options
[X]