Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

2 Esdras 1 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchiae, filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob, 2 filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii Aziei, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith, filii Abissei, filii Finees, filii Eleazar, 3 filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum. 4 et factum est verbum Domini ad me dicens: 5 vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum, 6 quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis. 7 nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt. 8 tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus. 9 usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli? 10 reges multos propter eos subverti, Pharaonem cum pueris suis et omnem exercitum eius percussi. 11 omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci. 12 tu vero loquere ad eos dicens: haec dicit Dominus: 13 nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem. 14 lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus. 15 haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis. 16 et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis. 17 ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me 18 dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc. 19 ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis. 20 nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi. 21 divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus. 22 haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum, 23 non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen. 24 quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea. 25 quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri. 26 quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia. 27 non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus. 28 haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos. 29 ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem? 30 ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea. 31 oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a vobis; dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi. 32 ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis et laniastis corpora illorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus. 33 haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam. 34 et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt. 35 tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi. 36 prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum. 37 testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae dixi. 38 et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem ab oriente. 39 quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae 40 et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est.
Link Options
More Options
[X]