Acts 20:2-12

2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
4 comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
12 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
The Latin Vulgate is in the public domain.