Acts 21:11-21 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
11 is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium 12 quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam 13 tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu 14 et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat 15 post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem 16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum 17 et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres 18 sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores 19 quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius 20 at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis 21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi
Link Options
More Options
[X]