Acts 8:5-25

5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
The Latin Vulgate is in the public domain.