1 Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.
2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator. solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum.
3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: Cur praeter ceteros non observas mandatum regis?
4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nunciaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Iudaeum.
5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus valde,
6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Iudaeae. magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
7 Mense primo (cuius vocabulum Nisan) anno duodecimo regni Assueri, missa sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
8 Dixitque Aman regi Assuero: populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
9 si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae.
10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum,
11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit. de populo age quod tibi placet.
12 Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litterae signatae ipsius annulo,
13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos, et mulieres, uno die, hoc tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent.
14 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centumvigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eiusimperio subiecti sunt, salutem.
15 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meaeditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine,sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrorevitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
16 Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri,unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regemsecundus, Aman nomine,
17 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum,qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinemfaciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationumsua dissensione violaret.
18 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversusomne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque iussionibus contraire,et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
19 iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est,et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit,cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorummisereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis:
20 ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes,reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant.
21 Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem.
22 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Iudaeis, qui in urbe erant, flentibus.