Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Amos 8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum 2 et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam ultra ut pertranseam eum 3 et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium 4 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae 5 dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas 6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus 7 iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum 8 numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Aegypti 9 et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis 10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum 11 ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini 12 et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient 13 in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti 14 qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra
Link Options
More Options
[X]