Amos 5:13-23 VULA

13 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
14 quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis
15 odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
16 propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
17 et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
18 vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux
19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber
20 numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea
21 odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum
22 quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
23 aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam