Amos 6:1-7 VULA

1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium