Ben Sira 10

1 iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit
2 secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
3 rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium
4 in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
5 in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum
6 omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae
7 odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
8 regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
9 avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
10 nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
11 omnis potentatus brevis via
12 brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
13 cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
14 initium superbiae hominis apostatare a Deo
15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
16 propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem
17 sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis
18 radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus
19 terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
20 arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
21 perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
22 non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
23 semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
24 in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius
25 gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
26 non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
27 magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
28 servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
29 noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae
30 melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
31 fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum
32 peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam
33 pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
34 qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
The Latin Vulgate is in the public domain.