Ben Sira 13 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam 2 pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris 3 quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur 4 dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit 5 si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te 6 si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te 7 si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi 8 et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te 9 [] 10 adtende ne seductus in stultitiam humilieris 11 noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris 12 advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit 13 ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem 14 ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis 15 inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis 16 cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas 17 audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis 18 omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua 19 omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi 20 omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur 21 si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto 22 quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem 23 venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes 24 et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper 25 dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis 26 diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum 27 humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus 28 dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent 29 pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum 30 bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii 31 cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala 32 vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore
Link Options
More Options
[X]