Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ben Sira 28 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit 2 relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur 3 homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam 4 et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur 5 ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius 6 memento novissimorum et desine inimicari 7 tabitudo enim et mors inminet in mandatis 8 memorare timorem Dei et non irascaris proximo 9 memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi 10 abstine te a lite et minues peccata 11 homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam 12 secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam 13 certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem 14 si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur 15 susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes 16 lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem 17 civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit 18 virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit 19 lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis 20 qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie 21 flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa 22 multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam 23 beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus 24 iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est 25 mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa 26 perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos 27 qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos 28 sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras 29 aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos 30 et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem
Link Options
More Options
[X]